Neo-Confessarius
p. 216
termino contractus ex communi consensu et conventione labores deponere atque ita conari, ut ad conditiones iustas concedendas domini cogantur.
7. Haec quidem quoad iustitiam solam valent. Verum illa operistitia ex aliis rationibus dissuadenda et quantum fieri poterit cavenda sunt. Praeterquam quod operarii in hac lite raro vincunt, multa graviaque mala eam comitantur: odia, irae, violentiae, dein diuturnum otium omniaque vitia, quae otiositas parere solet. Quapropter et ad pacem publicam tuendam et ad privatum bonum operariorum promovendum clerus, quantum possit, eo laborare debet, ut, si lites inter operarios et patronos oriantur, hae amice vel per arbitros componantur, immo ut arbitrorum tribunal e numero patronorum atque operariorum desumptorum constituatur, ad quod lites exoriturae deferantur atque cuius sententia hae lites cum auctoritate seu cum utriusque partis obligatione finiantur.
Ceterum eiusmodi homines confessarius consolari debet et erigere exemplo Christi et intuitu praemiorum aeternorum, ut supra notatum est n. 115.*
CAPUT VII.
De confessario mercatorum, opificum, militum.
Pretium iustum triplex. Causae, ob quas liceat pluris vendere et minoris emere. Monopolium. Vitia rerum detegenda.
Horum obligationes et specialia peccata observanda sunt confessario, ceterum tractandi pro ratione capacitatis et conditionis suae secundum ea, quae supra sive de rudibus, sive de dominis et subditis, sive de coniugibus etc. diximus.
QUAESTIO I.
Quae sint obligationes et peccata mercatorum specialia.
157. Resp. I. Tenentur sub peccato pro gravitate materiae et sub onere restitutionis in venditione non excedere pretium iustum seu adaequans valorem rei, quod generatim duplex