Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 217

est, nempe legale seu legitimum, quod lege vel decreto principis vel magistratus statutum est, et naturale seu vulgare, quod communi hominum aestimatione constituitur. Legale censetur iustum, quoties non constat principem vel magistratum in eo determinando esse muneribus, odio aut ignorantia crassa inductum, consistitque in indivisibili, quia statuitur fixum et determinatum ab uno vel pluribus idem sentientibus, et observari debet ex iustitia et sub onere restitutionis, * saltem generatim loquendo (exceptiones vide apud Lehmkuhl, Theol. mor. I 1326) *; quamquam pretium, quod tunc est iustum, potest mutatis circumstantiis fieri iniustum et tunc desinere obligare in conscientia. Pretium autem vulgare non consistit in indivisibili, quia statuitur a diversis diversa sentientibus. Hinc aliud est summum seu rigorosum, aliud medium seu moderatum, aliud infimum seu pium; quanta autem inter ista possit esse distantia, non potest una regula definiri. In communi venditione, quando pretium medium sunt decem, infimum erunt novem vel octo et dimidium, summum undecim vel undecim et dimidium; et ita in ceteris, cum proportione semper paulo minus accipiendo . Sic Lessius censet, si medium pretium sint centum, infimum fore nonaginta quinque, summum centum et quinque; sunt quidem qui hanc distantiam inter pretium summum illud et infimum putent esse nimiam. At Lugo putat, hodiedum etiam maiorem apud mercatores in usu esse; unde standum communi usui timoratorum. * Quare de iniustitia non constabit, si quis rem medii pretii 50 marcarum emat 45 marcis vel vendat 55, rem medii pretii 100 marc. emat 90 vel 110 vendat. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 1329. * Quod autem triplex illud pretium vulgare iustum sit, ex eo est, quia pretium desumitur ex affectu et aestimatione communi; de hac autem non satis constat in omnibus nisi cum

S. Alph. (III 804) assignat pretium iustum inter 4 – 6 (medium 5), inter 8 – 12 (medium 10), inter 95 – 105 (medium 100).

De iustit. et iure l. 2, c. 21, n. 11.

De iustit. et iure disp 26, n. 39.