Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 218

quadam latitudine, cum alii centum, alii centum et quinque, alii nonaginta novem iudicent pretium iustum esse, quorum aestimationes cum probabiles sint, consentiunt homines, eas sequi licere. Ceterum pretium decrescit ex copia mercium et raritate emptorum; crescit vero ex penuria mercium et ementium copia, ex modo vendendi, speciali et rationabili affectu vendentis, impensis, periculis, laboribus ad merces comparandas conservandasque communiter necessariis, ex lucro cessante vel damno emergente, quod venditor in gratiam ementis subit. Unde deduces:

158. 1. Qui erga rem specialiter afficitur, v. gr. quia est antiqua, vel quia a principe vel a maioribus eam accepit, potest eam carius vendere, quam communiter venditur res similis, modo id indicet ementi, quia privatio illius affectus et oblectationis in gratiam alterius est pretio aestimabilis, cum sit cum molestia coniuncta; pretium tamen illud debet esse prudenter moderatum et proportionatum affectui rationabili, non vero immoderato. Dixi: «modo id indicet ementi»; quia secus hic consentiet tantum in pretium rei secundum se spectatae, non in excessum extrinsecum, forte non empturus, si sciret, rem secundum se tanti non valere; alioquin facile etiam alios postea decipiet.

2. Licet quoque pluris vendere, si vendens re valde indigeat vel merito sibi timeat damnum ex eo, quod nunc vendat, aut quod lucrum cesset: v. gr. si merces, quas in aliud tempus servare decreverat, quo probabiliter pluris erant valiturae, vendit in gratiam alterius, aut vendit merces, quas cogetur postea carius emere, potest iuste exigere praeter pretium compensationem damni ex alienatione rei in alterius favorem secuturi vel lucri ex ea cessantis. Debent tamen deduci expensae, quas venditor facturus erat ad servandas merces usque ad statutum tempus, et aestimatio diminutionis, deteriorationis et periculi mercis in id tempus servandae; alias plus haberet ex venditione illa, quam postea esset habiturus. Debet quoque venditor emptori dicere, ideo se plus