Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 219

exigere, ne plus det ignorans, forte alias apud alium aut omnino non empturus.

3. Potest quis convenire cum emptore, ut solvatur pretium sive maius sive minus, quo res valebit eo tempore, quo decreverat vendere postea, sed etiamtum deducendae sunt expensae.

4. Qui res vendunt minutim et in parva quantitate, possunt pluris aliquanto vendere, quam qui simul et in magna quantitate vendunt, quia maiores labores, impensas, operas et curas iis conservandis et distrahendis debent impendere; quibus quia liberantur vendentes in magna quantitate, possunt merces in magna quantitate minoris emi.

5. Quae auctione publica seu sub hasta venduntur, admittunt pretium, quod sine vi, fraude et dolo obtineri potest; hinc possunt pretio magno vel parvo, etiam infra vel supra dimidium pretii, quo emerentur in officina, emi et vendi; quia sic usus et communis consensus praescripsit. Dixi: «sine vi, fraude et dolo»; quia cum his emi vel vendi non possunt sine iniustitia, ut, si fictus licitator a venditore subornetur, qui pretium augeat in gratiam eius, aut si emptor alios impediat, ne pretium augeant, vel si ab emendo vi aut fraude avertat. *Quaenam industriae adhiberi possint sine iniustitia, aliquo modo pendere potest a consuetudine, non tamen omnino. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 1336 sq.*

6. Merces obtrusae extra officinam, ut si quaerantur emptores aut rogentur, possunt emi minore quam infimo pretio, quia merces ultro oblatae vilescunt; tunc enim vel non sunt admodum utiles vel necessariae, vel est raritas emptorum, vel periculum, ne vitium contraxerint; idem est, si res sit emptori parum utilis vel hic emat in gratiam vendentis; verum aliud exigere potest caritas. Neque enim licet vilius emere res pauperum, quas necessitate compulsi venales proponunt, eo solum praetextu, quod venales offerantur. Immo ob necessitatem praecise, qua proximus rem suam vendere cogitur, non potest sine iniustitia pretium imminui. *Videlicet imminuere pretium non licet, nisi revera per talem