Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 220

ultroneam oblationem rerum pretium communi aestimatione decrescat; non autem per eam decrescunt eae res, quae solent pro utilitate vel commodo ementium offerri ostiatim vel afferri in domos singulorum. Relate ad res, quae ultronea oblatione soleant decrescere, paupertas venditoris ratio quidem non est, cur ex iustitia plus solvere debeam; potest esse ratio, cur caritas suadeat vel etiam iubeat per modum eleemosynae pretium solvendum augere. Cf. S. Alph. III 802 et Lehmkuhl, Theol. mor. I 1330.*

Similiter non licet pretium augere ob necessitatem vel utilitatem emptoris, quia nec necessitas emptoris auget nec venditoris necessitas minuit valorem rei. Hinc iniuste pluris vendas mihi domum tuam meae contiguam, quia mihi perutilis vel grata sit; licite tamen vendes iusto pretio summo, quia quilibet illo, utpote iusto, per se loquendo, res suas vendere potest. * Haec sententia per se tenenda est. Attamen si non de necessitate, sed de speciali utilitate emptoris agitur neque venditor alias habet animum vendendi, hodie viget satis late etiam apud homines ceteroquin timoratos usus pretium augendi, atque utilitatem istam ex re orituram aliquo modo distribuendi. Quod etsi ante factum non approbem, durum tamen est, si factum fuerit, id iniustitiae incusare.*

7. Possunt mercatores carius vendere etiam indigenis, quando ad locum venit aula principis, vel magna hominum copia affluit, quia crescente numero emptorum crescit pretium vulgare.

8. Sciens pretium mercis brevi auctum iri, licite eam emit in magna quantitate, ut postea carius vendat, quia pretium currens est iustum, et emens utitur iure, quo et alii uti possunt; sic Ioseph (Gn 41, 35) fecit in Aegypto. Similiter, qui scit pretium brevi imminutum iri, potest pretio currente suas nunc vendere carius. Item, qui scit pecuniae valorem brevi imminutum iri, potest suam valore currente exponere, *scilicet si sine fraude et dolo hanc singularem notitiam habuerit, cum communiter res ignoretur. Posse autem magistratus vel viros publicae auctoritatis, a quibus ista mutatio