Neo-Confessarius
p. 221
pendeat vel qui vi officii sui in eiusmodi negotio occupentur, hac notitia uti vel cum amico communicare, ut harum rerum mercaturam cum lucro agant, plane illicitum dici debet, utpote bono communi graviter adversum. Auctor quidem hoc loco proposuerat mitiorem opinandi modum; attamen ea res, cum temporibus auctoris rara omnino esset et quasi per accidens, tum facilius poterat transmitti; nunc vero omnium opinione id ita reprobatur, ut etiam legibus sit personis publicis interdictum mercaturam earum rerum agere. Sed etiamnunc teneri potest per se non peccare eum, qui eas res, quas per accidens habet, currente pretio vendat, nisi aliter iubeat caritas, aut qui res ad proprios usus emat, quando scit pretium mox augeri. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I i 328.* Peccari tamen potest contra caritatem, ut si quis pauperibus venderet copiam rerum, quarum pretium scit brevi imminui, quia caritas exigit, ne lucri tui causa proximum conicias in gravem necessitatem.
Si quis sciens pretium mercium brevi augendum emeret omnes, censent complures eum illicite agere, quia privata auctoritate constitueret monopolium, quod iure gentium videatur illicitum. Contradicunt probabiliter alii, quia non impedit alios, quin simul emant; ideoque per accidens est et ex aliorum incuria, ipsum solum posse res tales vendere. Si tamen per mendacium induceret alios, ne emerent, peccaret contra iustitiam, quia quilibet ius habet, ne per fallaciam impediatur a bono. *Si de rebus communi usui necessariis agitur, quae solent habere pretium iustum variabile inter limites satis arctos conclusum, monopola, etsi non ipso monopolio peccet, tamen peccat contra iustitiam, quando potestate sua per monopolium acquisita abutitur ad statuendum pretium maius, quam alias, scilicet si monopolium non haberet, pretium summum iustum exstiturum esset; immo etiamsi non auget ultra pretium istud summum, sed sununum illud ab omnibus postulat, contra caritatem erga pauperes peccare potest, eo quod iis grave detrimentum creet. Cf. Lehmkuhl,