Neo-Confessarius
p. 222
Theol. mor. I 1332 et modo infra 9. — Hinc nostris temporibus peccari potest conventione eorum, qui certis rebus producendis et vendendis quasi dominantur, quando conventio eo tendit, ut in rebus communi usui necessariis pretium ultra iustum augeant, quo cum incommodo et damno egenorum ipsi divitias ingentes accumulent; aliter, si conventio eo tendat, ne mutua aemulatione pretium infra iustum deprimatur.*
9. Si mercatores conspirent, ut nemo ex illis certam mercem vendat, nisi certo pretio, v. gr. sex florenis, hocque iustum sit, non peccant contra iustitiam. Peccant tamen iuxta Lugo (De iust. et iure d. 26, n. 174 sq.) contra caritatem, quae exigit, ut nemini suadeas aliquid in damnum alterius; sicut exigit, ne dissuadeas, ut alter pauperi non det eleemosynam. Negat tamen Castropalao , quia caritas non exigit, ne quaeram lucrum meum iustum, etsi alter ideo illud non accipiat. Sicut pauper potest suadere diviti, ut sibi det eleemosynam, etsi ideo alius non sit accepturus. *Quae sententiae contrariae hoc sensu videntur conciliari posse, ut dicatur 1) non peccari, neque contra iustitiam neque contra caritatem, si conventio eo tantum tendat, ne res vendatur communiter infra illud pretium, quocum pro venditoribus iustum lucrum consistere possit, neque tamen prohibeatur pretium per modum eleemosynae demittere in favorem pauperis. Nam haec conventio aliquando necessaria esse potest, ne, quando adeo multi venditores sint, iniquo concursu alter alterum evertere studeat, inferiore pretio interim contentus. 2) Dicendum tamen peccari contra caritatem, si in rebus communibus omnium usui necessariis conveniatur de exigendo semper pretio summo. Nam hac ratione multi, non solum ii pauperes, quibus per eleemosynas subveniendum est, detrimentum subibunt atque incommodum non leve; quod ne civibus generatim inferatur, caritas videtur vetare. Cf. S. Alph. III 817, qui de solo
Op. mor. P. 7, tract. 23, disp. 5, punct. 34, n. 3 sq. Castropalao eiusmodi conspirationem dicit esse contra caritatem et iustitiam.