Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 223

pacto circa pretium summum exigendum loquitur atque illud pactum ex communi theologorum sententia peccati gravis contra caritatem damnat.* — Si tamen unus alios vi, fraude vel dolo induceret ad tale pactum, peccaret contra iustitiam; sicut et is, qui fraude impediret, quominus merces aliae adveherentur, ut sic suas carius venderet.

10. Si princeps mandet suo quaestori, ut statim vendat v. gr. centum modios tritici, hicque sciens pretium brevi auctum iri, illos emit pretio currente et pecuniam statim numeret: lucrum, quod postea facit, licite retinet, quia non minus ipsi quam aliis licet emere et lucrum facere, neque eius scientia auxit pretium.

11. Qui vendit ultra iustum pretium, eo quod emptor plus offerat, non excusatur ab iniustitia, nisi constet excessum illum liberaliter donari, ut faciunt aliquando principes; quia emens communiter vult tantum emere iusto pretio, nec praesumi potest velle eum excessum liberaliter donare, nisi notum sit ipsi iustum pretium et adsit aliqua iusta causa, v. gr. consanguinitas, affinitas, amicitia, absit vero fraus et coactio.

12. Non licet iusto pluris vendere iis, qui non soluto pretio sed ad fidem emunt, nisi adsit alius iustus titulus; licet tamen, si hic adsit, v. gr. damnum emergens vel eius periculum aut molestia in impetranda solutione aut lucrum cessans .

Volui integrum servari textum auctoris, tum ex aliis rationibus, tum ut appareret ex mutuo non vi conceptus et internae eius naturae fenus seu auctuarium posse accipi. Verum cum ex conditionibus oeconomicis et socialibus hodie pecuniae usus pretio sit aestimabilis, etiam carentia pecuniae pretio aestimabilis est, etiam quando de singulari damno vel lucro non constat, seu fenus annuum pro pecunia mutuo data vel concessa sumere licebit. Qua propter cum ille, qui non soluto pretio, sed ad fidem datam res suas vendit, per notabile tempus pecunia i. e. pretio rerum venditarum carere debeat, pro hac carentia sine alia ratione pretium rerum augere potest secundum computum annui fenoris illius summae, qua pretium rerum venditarum constat.

In subsequentibus nonnulla, quibus auctor fusius suam sententiam explicat, sed quae nunc usui non sunt, expunxi.*