Neo-Confessarius
p. 224
Ratio primi est, quia intervenit hic virtuale mutuum, ratione autem mutui ut talis non licet quidquam exigere; solutio vero sine periculo et damno futura aequivalet praesenti. Ratio secundi est: si damnum emergat aut periculum sit non accipiendi pretii vel periculum sumptuum seu molestiae probabiliter futurae in obtinendo postea pretio, adest aliquid pretio aestimabile; proinde pro eo accipi potest, quod iudicio prudentum valet. Ex communi tamen sententia licet etiam mercatoribus ad fidem vendere summo pretio iusto, etsi vendant numerata pecunia quandoque minoris; quia summum pretium est iustum nec tenetur quis infra hoc vendere, et venditio ad fidem plerumque habet adiuncta pericula et incommoda.
159. Resp. II. Tenentur vitare fraudes, manifestare vitia gravia et occulta rerum vendendarum, quae adesse sciant:
1. Si tacite vel expresse interrogantur seu in genere seu in specie; quia alias dolus dat causam contractui, atque hic invalidus est; emptor enim ius habet sciendi, quam rem emat, ideoque iniuste decipitur occultato vitio. 2. Si vitium est in substantia vel in qualitate transeunte in substantiam, id est, cui affixa est ementis intentio, ita ut, ea non praesente, rem nolit emere, v. gr. si emens vitrum putes esse gemmam, vel si volenti tibi nigrum pannum ad te vestiendum, cum sacerdos sis, mittatur ruber. Debet tamen ista intentio vendenti esse manifestata vel nota. 3. Si scitur res noxia vel notabiliter inutilis ad finem emptoris. Ratio est, quia alias non proceditur sincere, sed emptor quasi dolo inducitur ad emendum, atque consensus eius est involuntarius. Unde venditor, etsi non interrogatus, si tale vitium non aperiat, tenetur emptori reddere pretium et compensare damna in confuso saltem praevisa, si quae illi vel aliis, quibus res est revendita, sint oritura; v. gr. qui vendit, etsi pretio modico, corium fragile vel pannum adustum pro durabili, equum segnem pro generose, animal infirmum pro sano, semina corrupta pro recentibus, carnes infectas, ovem morbidam, qua