Neo-Confessarius
p. 9
tentiae fieret illis nimis grave et odiosum, exponeretque illos continuis et innumeris anxietatibus. Ne terreatur tamen confessarius ullius poenitentis auctoritate; sed, ubi necessarium esse iudicarit, examinet etiam magnates; poenitentes enim omnes in sacro hoc tribunali rei sunt, confessarius iudex loco Dei, neque Christus aliam legem condidit pro rusticis et plebeiis, aliam pro nobilibus et magnatibus, sed eadem voluit omnes teneri.
CAPUT IV.
Quomodo instruendus et admonendus poenitens.
Qui nescit necessaria, aut instruendus aut ad tempus remittendus. Qui ex ignorantia peccat, instruendus; aliquando relinquendus in bona fide. Apte exhortandus est poenitens ad vitam christianam.
5. Resp. I. Quae poenitentes aut debent aut utiliter saltem doceri et moneri possunt, sunt 1. necessaria scitu necessitate medii, 2. requisita ad dignam sacramenti poenitentiae et eucharistiae susceptionem, 3. quae faciunt ad deponendos errores, quibus quandoque laborant, 4. obligationes, quas forte contraxerunt, v. gr. restituendi famam, compensandi damna, corrigendi proximum etc.
6. Resp. II. Si confessarius notet etiam cum dubio poenitentem ignorare scitu necessaria necessitate medii vel ad sacramenti poenitentiae aut eucharistiae susceptionem, remittat eum ad alium diem, donec curaverit se melius instruendum. Si vero eum sine absolutione dimitti non expediat, auditis necessario audiendis, quoad poterit, spectatis circumstantiis eum doceat magis necessaria, ita ut prudenter iudicare possit eum satis iam apprehendere, ut fidem habeat circa necessaria; dein eliciat cum eo actum fidei, spei, caritatis et contritionis, postea monitum, ut magis se curet instruendum, absolvat.
7. Resp. III. Si notet aliquid haberi a poenitente pro peccato, quod peccatum non est, aut pro mortali, quod ve-