Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 225

grex inficiatur, ligna vitiosa, unde aedes corruant, bovem aptum quidem ad macellum, ineptum tamen ad aratrum, quando eum ad hoc quaeri scitur etc. Dixi I: «vitium occultum»; nam apertum et manifestum regulariter non tenetur venditor manifestare, sed sufficit, ut pretium, prout debet, imminuat, quia vitium manifestum censetur notum emptori, et si non advertat, sibi imputare debet. Excipe, nisi emptor esset tam rudis et hebes, ut manifesta etiam vitia non notaret, tunc enim censerentur haec respectu illius occulta. Immo si cognosceretur emptorem etiam non hebetem non advertere vitium ipsi periculosum, teneretur venditor, etiam non rogatus, id manifestare, quia sinceritas in contractibus videtur id exigere et silentium illud emptionem faceret emptori involuntariam. Idem dicunt Valentia et alii, si vitium adversetur intentioni actuali ementis, quia huius incuria non dat ius vendenti nec ideo emptio est magis voluntaria. Dixi 2: «vitium grave»; nam vitium occultum accidentale, si rem non reddit noxiam nec periculosam nec notabiliter minus utilem, non tenetur venditor manifestare, nisi interrogetur de vitio aut hoc repugnet fini emptoris, quia non fit iniuria emptori, et emptio est simpliciter voluntaria; debent enim omnes sic esse constituti, ut in tali casu velint emere, quia, si esset obligatio ultro talia vitia manifestandi, cessarent commercia humana; multi enim non possent vendere et deterrerentur a mercatura in magnum reipublicae detrimentum, eo quod ementes, intellecto vitio, aegrius emerent aut de pretio plus aequo detraherent. Debet tamen venditor neque hos defectus dolose occultare, et rem tanto minoris vendere, quanto minoris ob vitium valet, et cavere, ne aliis noceatur, si revendatur. Dixi 3: «si sciatur vitium»; si enim inculpabiliter venditor ignoravit, vitium manifestare non potuit. Unde non tenebitur de damnis, sed actione vel quanto minoris (si emptor adhuc rem empturus fuisset, sed non tanti) vel red-

In 2 2 , disp. 5, q. 20, punct. 4, concl. 5.