Neo-Confessarius
p. 226
hibitoria (si reipsa noluit emere talem rem). Quodsi venditor ignarus vitii inter contrahendum protestatus esset se nolle teneri de vitio occulto, et remisisset de pretio iuxta proportionem periculi in emptorem reiecti, ad nihil teneretur in utroque foro. Si autem vitium scivisset, nihil prodesset protestatio.
*Quae auctor hic imprimis secundum legem Romanam exposuit, quoad substantiam valent, etsi ab omni lege positiva abstrahatur, in conscientia. In difficilioribus tamen casibus leges positivae loci consulendae sunt, quae fere ubique statuunt similia; accuratius tamen definiunt, in quibusnam casibus emens possit rescissionem contractus petere, in quibus pretii diminutionem et damni compensationem, in quibus utramlibet, prout maluerit; atque etiam certum tempus statuunt, intra quod lites possint intendi et venditor de defectibus debeat cavere. Quo tempore elapso, si venditor bona fide egerit, eius obligatio cavendi de defectibus exstincta est etiam in conscientia; si vero culpabiliter egit, in conscientia propterea non liberatur.
*Ius Germanicum statuit: 1. ut venditor cavere debeat de defectu, qui notabilis sit spectato rei usu consueto aut contractu determinato; 2. ut haec venditoris obligatio non existat, quando emptor defectum, cum contraheret, noverat, nisi tum iura expresse sibi reservaverit; quodsi ex gravi negligentia emptoris defectus ab ipso ignorabatur, venditor teneatur solum, quando defectum dolose occultaverit seu tacuerit aut immunitatem rei a tali defectu positive asseveraverit; 3. ut emptor possit, pro arbitrio, propter defectus illos aut pretii diminutionem aut contractus rescissionem postulare; in eo autem casu, quo venditor defectum dolose tacuerit aut qualitatem, quae desit, positive asseveraverit adesse, emptor loco rescindendi contractus vel diminuendi pretii possit postulare indemnitatem. §§ 459—464.
*Quae fere cum naturali lege conveniunt, secundum quam — etsi positivae leges id non statuerint — venditor, qui