Neo-Confessarius
p. 227
mala fide seu cum gravi culpa egit, emptori plenam indemnitatem debet praestare; alias nihilominus propter defectum rei, quam vendidit, pati debet, ut pro diversis circumstantiis aut contractus consideretur ut nullus aut pretium diminuatur.
160. Ex his deduco: Peccat contra iustitiam et tenetur ad restitutionem, I. qui sciens vendit rem vitiosam sive in substantia, v. gr. succum pomorum pro vino de vite, sive in quantitate seu pondere, numero vel mensura, sive in qualitate non minuto pretio, etsi vitium non sit noxium; quia non servatur aequalitas iustitiae inter pretium et mercem. 2. Qui vendit rem, quae brevi corrumpetur, nisi ante ab emptore sit consumenda. 3. Qui vendit bona litigiosa et vitium occultat. 4. Qui vendit pretio infimo, sed dat minorem mensuram, etiamsi manet intra limites iusti pretii, quia non stat contractui inito cum ementibus de tradenda integra mensura facitque iniuriam aliis mercatoribus, per fraudem ab iis abstrahendo emptores. 5. Qui vendit vinum, quod non fert longam vecturam, cum emens tale petiverit. 6. Qui vendit rem alia viliore mixtam pro pura, v. gr. vinum aqua mixtum vel farinam tritici mixti hordeacea, si mixtio sit noxia aut rem reddat inutilem vel deteriorem, quia iniuste decipit emptorem; si autem mixtio non est noxia nec res fit deterior vel minus utilis quam illa, quae simili pretio venditur ab aliis, censent Molina , Sporer , Laymann licite eam vendi, dummodo proportionate detrahatur pretio; quod additur, quia res ex parte vilis non aequivalet rei ex nulla parte vili, nisi pars melior in illa mixtione esset tanto praestantior . Immo Lessius putat, si materia deterior ita per industriam admisceatur, ut res melius temperetur, posse vendi consueto pretio; verum in praxi id locum vix habet, quia quisque facile sibi persuadebit rem suam, non obstante mixtione,
De iustit. et iure disp. 353 in fine. Theol. mor. tract. 6, n. 721.
Theol. mor. lib. 3, tract. 4, c. 17, n. 15.
Cf. S. Alph. III 820—822. De iustit. et iure l. 2, c. 21, n. 83.