Neo-Confessarius
p. 228
manere aeque bonam, et sic via panditur fraudibus. Nec refert, quod vinum aqua mixtum forte melius sapiat, quia hoc per accidens est poteritque emptor bibiturus aquam admiscere; neque vinum mixtum fit ex se eiusdem valoris cum puro, sed in se est deterius, citius accescit et ad plures effectus est minus utile, unde minuendum pretium pro ratione mixtionis. Idem dicendum de aliis fraudibus, ut si quis avenam aqua perfundat, ut augeatur mensura, lanam ponat in loco humido, ut fiat gravioris ponderis; nam per artificium facit, ut merx appareat melior vel aucta, et ita vendit supra summum pretium vel carius. Qui per mendacium vel periurium, dicendo se pluris emisse, pluris aliis vendidisse etc., induceret ementes ad emendum pluris, etsi peccaret, tamen communiter non teneretur ad restitutionem, quia satis constat similia saepe a mercatoribus falso dici, unde credens sibi imputet deceptionem. *S. Alph. III 805 recte notat regulariter venditores propter eiusmodi mendacia non teneri ad restitutionem, eo quod haec dicta non credantur; posse tamen esse, ut ista falsa assertio revera emptorem nullatenus illas artes suspicantem efficaciter inducat ad maius pretium solvendum: de quo si constiterit, venditorem ad restitutionem teneri. «Si aliquando», ait, «venditor certe animadverteret emptorem mendaciis credere et ideo maioris emere, tunc quidem ab iniustitia is non est excusandus.» Quod locum facilius habere potest, si venditor periurio utitur, quam si simplici mendacio; facilius, si post fidem interpellatam, quam si sponte sua mendaciter respondet.*
161. Resp. III. Emptor tenetur, per se loquendo, pretium iustum saltem infimum commune pro merce solvere et ignoranti pretium commune indicare, quia alias non servatur aequalitas a iustitia intenta. Ita v. gr. si venditor putaret gemmam esse vitrum vel merces integras esse corruptas. Nec securus est in conscientia emptor, si dicat: «Cupio rem istam emere sine scrupulo, visne vendere donando, si plus valeat?» et consentiat venditor. Nam cum venditor ignoret