Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 229

pretium, ignorantia dat causam contractui facitque eum nullum; alias posset quivis emens iusto minoris reddi securus. *Aliter se res habet, quando ab utroque, et emptore et venditore, valor rei ignoratur. Nam si tum conveniunt de pretio, res ab utroque aleae committitur, et standum est conventioni factae.* Dixi: «iustum pretium commune»; nam si res omnium aestimatione vilis bona fide ematur et post emptionem inveniatur pretiosa, v. gr. statua inveniatur partim aurea, quae communi omnium aestimatione putabatur aenea, emens bona fide postea nihil tenetur addere, quia non fuit error in substantia spectata secundum aestimationem communem. *Simile quid occurrere potest in emptione rerum, quae apud veteramentarios existunt. In quibus circumstantiis, quando aliquis singulari scientia et industria detegit rem pretiosiorem, quae tamen communiter inter viles reputatur, dolose quidem non licet agere, at secluso dolo et fraude consueto vili pretio emere licet. Aliter iudicandum, si res communi quidem aestimatione magnum valorem iam habet, at a venditore ignoratum: quamquam etiamtum, si pretium est ex sola affectione eorum, qui rerum vetustarum cupidi sint, latitudo inter iustum pretium infimum et summum permagna est.*

Qui scit in agro latere thesaurum, potest agrum emere pretio communi, quia thesaurus nec pars nec fructus est agri et ad neminem pertinet. Aliud de venis metalli vel cuiuslibet aeris iudicant aliqui, eo quod sint pars aut saltem fructus fundi, proinde ad dominum pertineant. Alii tenent probabiliter eum, qui emat agrum, non teneri venditorem compensare, quamdiu venae metalli aestimentur ab omnibus, ac si ibi non essent. Sic, qui fasciculum herbarum emeret, in qua deprehenderet unam pretiosam, non teneretur pro ea aliquid addere, quia emit pretio secundum aestimationem communem. Ob eandem rationem probabiliter licet communi pretio emere agrum, etsi scias ibi esse venam metalli. Vide Lacroix l. 3, p. 2, n. 942.