Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 230

QUAESTIO II.

Quae sint obligationes et specialia peccata opificum.

162. Resp. I. 1. Tenentur non secus ac mercatores sua artefacta non vendere supra iustum pretium. 2. Materiam sibi traditam debent conservare, superfluam non adhibere, residuam reddere, parare sibi commissa stato tempore aut ita mature saltem, ne domini damnum patiantur.

163. Resp. II. Peccant: 1. si iurant certo die opus paratum se tradituros, et graviter quidem peccant, si vere Deum vocent in testem, scientes se non facturos; si autem sincere putant fore, ut opus perfecerint, peccant saltem venialiter propter abusum divini testimonii. Si sua culpa non steterunt promissis et alter damnum inde patitur, tenentur ad restitutionem; quod notandum pro iis, qui plura suscipiunt, quam sine damno alterius praestare possunt.

2. Si ad se attrahunt fraude, dolo, mendacio famulos vel operarios ab aliis horum opera utentibus, quia ius, quod quilibet habet petendi, sperandi, impetrandi modo saltem licito bona ab aliis, per fraudem sine iniuria impediri non potest. Unde tales tenentur ad damni secuti vel lucri cessantis compensationem, uti etiam qui falso suam peritiam extollit supra alios et se peritiores deprimit. Qui tamen id faciunt sine vi, fraude, dolo et mendacio, non peccant, per se loquendo, contra iustitiam, quia utuntur iure suo, quod habent ad quaerendam utilitatem suam.

Dixi 1: «per se loquendo»; nam si quis alium sic impediret a bono ipsi ex iustitia debito, v. gr. si quis famulum, artis suae bene peritum, ab opera alteri addicta ante tempus abduceret, peccaret contra iustitiam et teneretur compensare.

Dixi 2: «non peccant contra iustitiam»; peccarent enim contra caritatem, si ex odio, vindicta vel invidia id facerent; ex quo solo tamen non oritur obligatio restituendi. Idem valet de mercatoribus.