Neo-Confessarius
p. 231
3. Si plus materiae exigunt, quam ad opus sit necessarium; si materiam ineptam adhibent aut opus non elaborant solide, sed perfunctorie; si sutor corium adhibeat transmittens aquam, vel si suturam non rite faciat.
4. Peccat aurifaber, si aes pro auro vendit vel auro aut argento plus aeris admiscet, quam ars requirit, et ementes mixtionem celat nec pretium minuit; si ex rebus furtivis aliquid mala fide emit.
5. Peccat bibliopola, si vendit libros lascivos vel haereticos aliosve perniciosos iis, quibus legere non licet seu quibus licentiam legendi esse rationabiliter sumere non potest; si vendit sciens defectuosos pro integris.
Compactor librorum peccare quidem potest, si male exercet artem suam, si pro deteriore opere pretium exigit commune; si operam suam impendit in pravis libris compingendis sponte et sine gravi causa; nam si eiusmodi libri compingendi ei traduntur, ipse autem detractans laborem grave damnum timere debet, excusatur a peccato, eo quod praestet cooperationem ad malum materialem tantum neque adeo propinquam.
6. Peccat caupo, si sine iusta causa vendit vinum iis, quos probabiliter putat se inebriaturos; causa autem, per se loquendo, sufficiens non videtur carentia lucri, quod ex illo ipso vino vendendo hauriret; sufficientem putant causam Castropalao et Sanches , si alioquin caupo afficeretur contumeliis et gravissimis molestiis et incommodis; item, si notabiliter imminueretur affluxus hospitum, quia id decursu temporis illi esset grave damnum. Favet huic sententiae cum gravissimis auctoribus Lacroix (l. 2, n. 261). Idem est, si die ieiunii sine dispensatione caupo hospitibus ministrat carnes. Si tamen ii alias ad alium essent ituri et aeque peccaturi et ipse successive grave damnum pateretur, non peccaret apponendo carnes. Cf. supra n. 152.
Op. mor. p. 1, disp. 6, punct. 14.
Decal. l. 1, c. 7, n. 33.