Neo-Confessarius
p. 232
*Quod caupones attinet, etiam ad alia confessarius attendere debet, ut pro circumstantiis eos instruat, moneat, corrigat.
*1) In instituendis choreis, quamquam non omnes indiscriminatim et absolute damnari gravis peccati possunt, tamen absolute postulari debet, ne choreas admittant ex se vel adiuncta musica aliisve actionibus lascivas; ne foveant eas circumstantias, quae peccatorum pericula augeant, v. gr. conventum iuvenum et puellarum sine comitatu aliorum, qui auctoritatem in eos exerceant, protractionem in seram noctem etc.
*2) In locandis aedibus et cubiculis excludere debent eos, qui in finem aperte malum volunt convenire. Multo magis denegare debent, si qui hospites admissi in finem suspectum separatum locum peterent. Ita vix non semper. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 837.
*3) Sermones et colloquia sive lasciva sive impia debent impedire; eos, qui illa ducere conantur, monere; qui nolunt desistere, iis domo interdicere.
*4) Scripta et ephemerides bona tantum vel summum indifferentia publice licet exponere. Et quamvis ea, quae interdum minus recta habent, non ilico teneatur excludere: ea tamen, quae solent esse mala et Ecclesiae adversa, etiamsi non ita mala sunt, ut habeantur in numero eorum, quae positiva lege prohibita existant, publice exponenda non sunt; et quando ab aliquibus hospitibus postulantur ex aliis causis, v. gr. propter nova, quae in negotiis commercii vel in simili re occurrunt et in istis foliis citius accuratiusque annuntiantur, ponantur in loco separato, quo accedant, qui ex causa necessitatis legere volunt. Quodsi nihilominus hi vel alii opportunitate data abutuntur, id cauponi non imputabitur. — Accidere quidem potest, ut confessarius, cum videat rem esse desperatam, aliquantum mitius agere possit, si caupo est in bona fide atque ex severiore agendi ratione nihil efficitur, nisi ut catholici caupones aut omnino relinquantur et lucro