Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 233

destituantur aut mala fide facere pergant, quod alias ignorantes bona fide fecerint. Verum haec spectant ad regulas prudentiae confessarii, quibus doceatur, quando monere et instruere poenitentes, quando tacere expediat, neque ea tangunt, quae per se facienda sint, sed quae per accidens transmittere liceat.*

7. Peccat lanio, si carnes ita secat, ut amicis suis det meliores, aliis autem viliores eodem pretio, saltem si hoc pro viliore re evadit pretium iniustum; quia tenetur non gravare unum, ut faveat alteri.

8. Peccat sartor, si emit pro alio, v. gr. pannum, pretio maiore, cum possit minore, quia non agit fideliter rem committentis; si retinet partes residuas sine voluntate domini, quae sunt alicuius momenti et adhuc usui profuturae dominis, nisi consuetudo habeat, ut illa opifici relinquantur ideoque is minus accipiat mercedis. Quodsi mercatores aliquid illi remittant de pretio, eo quod saepius apud ipsos emat, potest id retinere, dummodo utrimque fideliter agatur, emensque non ideo segnius mercetur et vere remittat ipsi mercator de pretio, quod ab aliis vel a domino obtineret; haec nisi adsint, peccat retinendo excessum pretii sibi traditi ad emendum, sicut etiam si retineret ideo, quia ipse dexterior est in mercando. Ratio est, quia hoc ipso, quod quis alterius negotium suscipiat, tenetur hoc utiliter agere, perinde ac suum; seque obligat ad alterius commoda procuranda, neque aliter illi res gerenda committitur. Nec potest operam suam occulte compensare, quam emendo impendit; quia satis compensatur, quod ipsi prae aliis vestis conficienda committitur et opera communi pretio solvitur. Dein qui negotium alterius suscipit nihil petendo, censetur praestare gratis operam suam.

9. Ubi lege determinatum est pretium panis, pistor peccat, per se loquendo, si panes facit minores, praetendendo taxam a magistratu constitutam non posse servari sine damno, quia non facile praesumenda est iniquitas magistratus, qui