Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 234

iuste statuit pretium, prout communiter expedit, licet forte privatus per accidens patiatur damnum, quod alia vice compensabitur maiore lucro. Unde non facile aliquid illis permittendum, nisi constiterit magistratum errasse in taxatione pretii.

10. Peccant opifices, si sine iusta causa labores protrahunt per mediam noctem in diem festum; si tamen sartor vestem vel sutor calceos, quos bona fide promisit paratos fore ante festum, praeter opinionem et sine culpa sua paratos non habeat, non peccat laborando per mediam noctem usque in diem festum, si alioquin passurus esset grave incommodum nec excusare se posset. — Si sine causa rationabili laborant per tres circiter horas die festo, v. gr. per unam mane, a meridie per unam, vespere per unam, peccant graviter; secus, si eodem die per unam horam tantum, immo etsi per unam singulis festis per annum, quia praeceptum est affixum diei, et labores diversarum dierum non coalescunt in unam gravem diei festi dehonorationem, sicut coalescunt, si fiant quamvis non continue eodem die.

11. Sartores, molitores ceterique artifices, quibus res tradita est polienda vel immutanda, item nautae, aurigae, caupones, apud quos res deponuntur, peccant, si non adhibeant diligentiam a diligentibus adhiberi solitam rebus conservandis, tenenturque saltem in foro externo ad restitutionem ex culpa levi, quia depositio etiam fit in commodum ipsorum, idque cautum est ad vitandas ipsorum fraudes. Secus esset, si res commissae non essent illorum curae, sed tantum videntibus illis depositae in diversorio, navi etc. — *Qui ex officio seu munere suo vel pro mercede res alienas depositas habent, ex legibus etiam hodiernis communiter obligantur ad maiorem diligentiam, quam ii, qui gratuito depositum admittunt. Ad quam etiam in conscientia tenentur. Nihilominus si in foro interno tantum causa damni componenda est, etiam priores depositarii non tenentur damnum compensare, nisi vere culpam theologicam gravem commiserint; aliter, si causa in