Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 10

niale: doceat eum veritatem, ne pergat peccare ex conscientia erronea.

Similiter si poenitens ex ignorantia vincibili putet aliquid non esse peccatum, quod revera peccatum est, sine dubio dedocendus est. Ita etiam, si id putet ex ignorantia invincibili sitque spes fructus: excipe casum, in quo alteri grave inde immineret damnum, ob quod materiale peccatum poenitentis permitti posset. Si autem nodo prudenter non speretur fructus, relinquatur tantisper in errore inculpabili, ne a materiali peccato ducatur in formale. Ceterum recte monentur vix non semper de turpitudine pollutionis, qui eam videntur ignorare, quia saepe ignorantia non est invincibilis, sed iuncta cum formidine vel dubio, quod imprudenter excutiunt aut retinent; saepe etiam contrahunt habitum tam vitiosum, ut agnita dein malitia difficillime emendentur, immo et alios seducunt, persuadentes peccatum non esse. In dubio, utrum ignorantia invincibili laboranti profutura sit monitio, an illi vel alteri obfutura, conferenda est spes fructus cum metu damni, sique spes sit maior, monendus est. Si talis interroget confessarium de re aliqua, circa quam illum inquietat conscientia, aperienda est illi per se loquendo veritas; quia, cum ea de re sit dubius vel anxius ideoque teneatur inquirere et nunc confessarium interroget, tenetur hic veritatem aperire, ne tacite errorem videatur approbare. Cavendum tamen confessario, ne, si fructus non speretur, plus dicat, quam necesse sit; v. g. obstrictus voto simplici castitatis inivit matrimonium valide, interrogat deinde, num possit licite uxori debitum reddere: respondendum illi affirmative, et tacenda obligatio non petendi, quia alias de peccato materiali adduceretur in praesens periculum peccati formalis. Dixi: per se loquendo, quia, si veritatis cognitio esset gravius obfutura, dissimulandum foret a confessario, ac si non audivisset, aut dicendum opus non esse iam de hoc agere; interim posse eum facere id, quo iudicat Deum non offendi. Nam in tali casu veritatem illi aperire esset ei porrigere gladium, quo se