Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 235

foro externo tractatur. In quo non omnes leges eodem plane modo rem definiunt. Imprimis caupones ex lege Germ. § 701 tenentur de damno rebus apud se depositis illato, nisi ipsa natura rei depositae aut vis elementaris aut ipse hospes rei dominus eiusve socius causa damni fuerint. — Qui damnum passi fuerint, iis licet favore a legibus sibi dato uti. — Quid vero requiratur, ut res censeantur in depositum datae, ex regionis lege vel consuetudine accuratius definiendum est.*

12. Etsi opifices per labores graves, si quos habent, ut sutores, sabri ferrarii et lignarii, textores, laniones, cursores, agricolae etc., excusantur a ieiumio ecclesiastico, non tamen reliqui, quorum labor est levis, ut sunt sartores.

13. Non possunt licite monetam materialiter falsam pro laboribus suis acceptam iterum exponere, et a se expositam tenentur recipere alia substituta, quia illa non habent valorem internum aliique deciperentur. Nec iuvat, quod forte nesciant, a quo eam acceperint, quia debent id inter infortunia sibi adscribere, nec propterea licet alios defraudari. Dixi: «materialiter falsam»; nam si materia est bona et nummus est tantum formaliter falsus, id est si signum principis sine legitima auctoritate impressum habet, at valorem communem, nummus, etsi eum cudens peccarit, potest in commercio vix distingui neque cursus eius potest impediri.

14. Si operarius addixit suam operam pro inaequali stipendio, sciens ac volens, non potest uti occulta compensatione, quia cessit iure suo, dummodo nulla domini culpa intervenerit. Contra, si esset iniuste coactus. Atque etiam si occupatur in aliis, ad quae non est conductus, pro his potest petere stipendium; et si aliter accipere non possit, licet sibi occulte compensare, modo adsint serventurque conditiones communiter requisitae. Si tamen volens faceret obsequia gratuita, non posset occulte sibi compensare, sed remuneratio domino esset libera. Lacroix l. 3, p. 1, n. 975. Vide supra n. 152, resol. 4.