Neo-Confessarius
p. 236
QUAESTIO III.
Quae sint obligationes et peccata specialia militum, belli ducum seu officialium .
164. Resp. I. Praefecti militum tenentur: 1. esse fideles suo principi; 2. curam suorum habere quoad corpus et animam; 3. non excedere limites suae potestatis; 4. stare contractui cum militibus, si qui conducuntur. Unde peccant contra iustitiam et tenentur ad restitutionem:
1. Si sua negligentia in bello iusto permittant praevalere hostem; si, ubi conducuntur milites, non habeant completum numerum militum, pro quibus stipendium accipiunt a principe determinatum; si fictitios milites supponant, quia id cedere potest in grave damnum reipublicae, si princeps, putans se habere tot milites, graviori periculo cum hoste superiore se committat.
2. Si milites infirmos deserunt; si potum vel cibum corruptum vel periculosum iis praebent, aut diligentem curam non adhibent, ne talia alimenta ab impiis et avaris venditoribus subministrentur pro sanis et bonis; si a furtis, rapinis, blasphemiis etc. eos non cohibent, quantum possunt; si non curant, ut observent praecepta Dei et Ecclesiae, quoad fieri potest; si conductis militibus stipendia promissa non solvunt.
3. Si pagos aliquos maiore, quam par est, militum copia gravant; si a privatis domibus vel pagis pecuniam accipiunt, ne eo milites imponant, qui ideo ad alios mittantur; si quid accipiunt ad impediendas vexationes militum, quia ex iustitia et officio eas impedire tenentur; si temere proelium ineant vel militum vitam exponant.
4. Ubi conscriptio est universalis, id est, ubi omnes iuvenes apti ad militiam suscipiendam coguntur, solis iis reiectis, qui inepti inveniantur aut quos sors exemerit, ne numerosiores
Cum auctor ante oculos non habuerit communem militum conscriptionem, sed solos milites conductos atque iura belli antiqua: in hac «Quaestione» complura occurrerunt mutanda. Neque tamen solis additionibus ea corrigenda esse duxi, sed, ne confusio legentibus oriretur, ipsum textum studui emendare.*