Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 237

sint, qui actu militent: officiales atque medici militares peccant, si uni prae altero favent in declaranda ineptitudine atque corrumpi in hunc finem se sinant pecuniis oblatis, nisi forte eos eximendos curent, erga quos lex militaris, si applicaretur, propter singulares conditiones evaderet iniusta; in quo casu, si de iniustitia constiterit, liberalia quidem munera accipere illicitum non dixerim; pro mercede eiusmodi iuvenem eximere peccatum est, cum fieri debeat idque gratis. Magis etiam peccant, si, quos ex lege eximendos seu non idoneos declarare debent, nolunt ita declarare nisi post data vel promissa munera: quae utpote omnino inuste extorta restituere debent.

165. Resp. II. Obligationes militum sunt hae:

1. Daturi nomen militiae sua sponte in casu belli, id est, sive qui libere sequuntur, sive qui ad bellum gerendum conducuntur, debent prudenter iudicare bellum esse iustum, ne temere se exponant periculo concurrendi ad iniurias. — Qui autem coguntur conscriptione legali (aut etiam qui ad certum tempus iam conducti fuerint), praesumere possunt vel debent bellum esse iustum, dum omnino certo constabit illud esse iniustum. Quare ne indagare quidem tenentur, nisi suspicio iniustitiae rationabilis oriatur, atque etiam tum manente dubio militare possunt ac debent et oboedire superioribus suis tenentur.

2. Conducti milites stare debent contractui quoad tempus conductionis atque functiones militares obire, contenti stipendio, de quo convenerunt; subditi conscripti oboedire debent tempore conscriptionis, donec dimittantur.

166. Peccata igitur committunt:

1. Si duci vel praefecto non pareant, stationem deserant, non pugnent fortiter, arcem sibi commissam non defendant; quia sunt conducti vel evocati et iussi, ut ista praestent, etiam cum periculo vitae.

2. Si a castris aut exercitu sine licentia ducis discedant, si militiam deserant ante tempus condictum, alioquin ante dimissionem legitimam, nisi forte animi pericula gravia eos adigerent. Cf. Lehmkuhl. Theol. mor. I 1175.