Neo-Confessarius
p. 238
3. Si quid auferunt vel extorquent ab iis, qui non sunt hostes; quia debent per se loquendo contenti esse stipendio suo, nec excusantur ex eo, quod duces dissimulent aut stipendia non solvant: subditi enim iubentur pro iis contribuere et ius retinent ad sua; principis vero est providere, ut solvantur stipendia. Dixi: «per se loquendo», quia, si pabulum sufficiens advehi aut propter inopiam emi non posset, fierent pabula communia; putatque Lessius (in Auct. ad voc. Bellum casu 4) etiam in gravi necessitate licitam esse pabulationem, modo servetur proportio neque uni auferantur omnia, sed omnes aequaliter graventur .
4. Si sine permissu ducis damna inferunt subditis terrae hostilis vel ab iis, dum principi vel duci pro immunitate a damnis contributionem solvunt, aliquid exigunt vel recipiunt, quod ex timore iniuste incusso dono offertur; donationes enim illae sunt involuntariae habentque donatores ius ad immunitatem, nec possunt milites quidquam auferre hosti sine auctoritate publica ducis vel principis.
5. Si, certo cognoscentes principis sui bellum esse iniustum, ei contra hostem servire et militare pergunt, quia sunt causa iniusta damnorum. Si in hoc casu miles invaderetur ab alio in iusto bello serviente, non posset eum occidere, sed deberet animum nocendi deponere idque alteri significare modo quo posset et vitae gratiam petere; his si nollet aggressor acquiescere, invasus iuxta Sotum , Asor , Burghaber (Cent. 2, casu 88) posset se defendere et alterum, si necesse esset ad sui defensionem, occidere, quia tunc aggressor ius non haberet amplius ipsum occidendi, sed contra invasus ius naturale se defendendi. Alias igitur, si exercitum suum deserere nequit, debet aerem verberare neque ullo modo hostem ferire.
Milites sane habere debent, unde vivant; si quid igitur ex hac ratione a privatis sumere coacti sunt, hi ius habent, ut a principe vel republica recipiant compensationem. *
De iustit. et iure l. 5, q. 1, a. 7.
Inst. mor. P. 3, l. 2, e. 7.