Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 239

6. Si dux iusta de causa daret urbem diripiendam vel ferro vastandam, non liceret occidere innocentes, v. gr. pueros, religiosos, feminas, peregrinos per transitum in urbe commorantes, si ab actione hostili abstinuerint, quia ius habent ad vitam suam retinendam, cum hostile nihil egerint. Possunt tamen incolae urbis etiam innocentes spoliari bonis suis fortunae, quia, cum haec sint suo modo sub iurisdictione principis vel reipublicae, hi in illis puniuntur, debentque ipsi suos subditos damnum passos indemnes postea reddere. In casu, quo militibus licet spoliare hostes, possunt quoque ii, qui serviunt militibus, sine iniuria accipere et retinere spolia hostium, quia censentur esse pars exercitus. Cavendum tamen est scandalum. Lacroix l. 3, p. 1, n. 884. Maxime autem caveri debet, ne milites hostiles, postquam, ulteriorem pugnam inutilem iudicantes, sinceram voluntatem se tradendi ostenderint vel capti fuerint, trucidentur, neve vulneribus prostrati amplius vulnerentur ac penitus conficiantur. Id enim secundum ius bellicum hodiernum pro crudelitate et immani scelere habetur, atque iure et merito. Nam cum plerique iussi et coacti belligerare debent, ex numero hostium eliminati censentur etiam ii, qui hucusque dimicarunt, quam primum ab hostilitate omni cessare se velle vel debere ostendunt. Atque ex his patet, quomodo examinandi sint milites et quando obligandi ad restitutionem.

Sunt illis praeterea sat frequentes blasphemiae, imprecationes, iuramenta, fornicationes; insuper expedire potest eos interrogare, num commiserint superstitiones, quibus nisi sint se reddere impenetrabiles, vel duella. Haec si ineantur ex condicto, certo loco et tempore, incurritur excommunicatio casusque reservatur Summo Pontifici. Quodsi non ex condicto, sed in subitam iram et rixas versi stringant gladios et in loco pugnent, peccant quidem, casum tamen reservatum ex eo non incurrunt. 167. Petes: Quid de foederibus cum hoste initis sentiendum? Resp. In foederibus fides publice data servanda est, etiam hosti bellum iniustum inferenti, etsi una pars coacta fuisset iniuste ad paciscendum. Est communissima theologorum sententia.