Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 240

Ratio est, quia, cum principes bellum gerentes non habeant superiorem, a quo contractus initus rescindi possit, si liceret propria auctoritate resilire, vergeret id in commune damnum societatis humanae; quivis enim facile fingeret, sibi iniuriam aut vim illatam esse, sic pax nulla firma esset et mundus perpetuis bellis involveretur. Quare ut princeps, forte iniuriam passus, suis cedat saltem tantisper, donec nova se iusti belli suaque recuperandi offerat occasio, bonum commune exigit. Et hinc Papa dispensare non potest in pactis inter principes catholicos, nisi vergerent in damnum notabile fidei vel religionis; immo nec in pactis initis a catholico principe cum haereticis; cum enim hi nolint se obligare dependenter a Papa, cum illis numquam possent foedera inire catholici, id quod cederet in magnum detrimentum reipublicae christianae. Haec intelligenda sunt de pactis validis iure naturae, non de iis, quae fiunt de materia illicita vel principi non subiecta . Lacroix 1. 3, p. 1, n. 881.

Quae specialiter observanda confessario circa iudices, advocatos etc., videri possunt Reuter, Theol. mor. P. 3 in fine. 167a. *Quae confessarius imprimis attendere debeat in viris aliis in officio constitutis, praecipua sunt haec:

I. Quoad iudices: num ex odio et aversione sententiam pronuntiaverint, num iusto graviorem poenam decreverint, non attendentes ad circumstantias attenuantes, si quae adfuerint. — Quoad iudices iuratos, num contra reum pronuntiaverint ex sola privata notitia, cum iudicialiter probatum crimen non fuerit: id enim iniquum atque iniustum est; similiter num eum reum pronuntiaverint, contra quem ea, quae iudicialiter prolata sunt, satis clare quidem ferebantur, sed quem privata scientia sciverint esse innocentem; iurato enim iudici, qui de facto solo pronuntiare debet ex intima persuasione, ita condemnare non licet umquam.

Videlicet nemo pacisci valide potest de rebus vel iuribus alienis; quapropter, si quis id attentaret, quoad hoc considerandum esset pactum ac si factum non esset. *