Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 241

II. Quoad advocatos notanda sunt peccata:

I. Si causas civiles aperte iniustas defendendas suscipiunt vel postquam iniustas cognoverint, defendere pergunt. In quo casu si in causa vicerint, tenentur victo quoad damnum; teneri possunt suo clienti, si victus sit, de expensis, quando videlicet hic iniustitiam ignoraverit et ex ignorantia causam suam cum expensis prosecutus sit.

2. Si clientem suum non fideliter docent conditiones causae.

3. Si non satis servant fidem et secretum suis clientibus: ad quod tenentur generatim etiam post causam desertam, nisi forte cliens velit alterum iniuste premere neque monitus ab ea iniustitia desistere.

4. Si negligentia sua in culpa sunt, cur clientes e causa exciderint, cum alias, si omnia rite et apte allata et discussa essent, victuri fuissent. — In omnibus illis advocatus, cum iustitiam laeserit, ad praestandam indemnitatem tenetur.

III. A medicis peccari imprimis potest:

1. Si in gravi morbo diligentiam debitam non adhibent.

2. Si periculo mortis exsistente non monent mature sive aegrotum sive cognatos sive parochum, quo negotio aeternae salutis consuli possit.

3. Si in partu difficili, seu exsistente periculo, foetui sive maturo sive immaturo seu abortivo non certo emortuo baptismum non conferunt vel procurant. Quapropter scire debent modum baptizandi etiam foetus abortivos .

4. Si salarium iusto maius postulant vel inutiliter visitationes multiplicant: inutilis tamen dici non debet visitatio aegroti divitis, qui expensas non ita curat, quando haec non ad sanitatem quidem recuperandam, sed ad solatium aegroti confert.

5. Si — ut aliquando fit — media illicita adhibent vel ea suadent, quae bonis moribus contradicunt.*

Can. 743 et 747 sq.