Neo-Confessarius
p. 242
PARS III.
DE IIS, QUAE CONFESSARIO SPECIALITER SUNT OBSERVANDA CIRCA PERSONAS DIVERSIS VITIIS, PECCATIS, DEFECTIBUS TUM PHYSICIS TUM MORALIBUS OBNOXIAS.
Quae media praescribenda sint contra capitalia peccata, dixi a n. 61 ad n. 99, ubi etiam dictum est de maledictis et blasphemiis; de iis autem, qui maledictis et iuramentis assueti sunt, n. 94. Difficultates speciales occurrunt, si quaeritur, quomodo tractandi sint consuetudinarii, praesertim in materia venerea, constituti in occasione proxima peccandi, invalide confessi per plures annos, captivi et rei, neo-conversi ad fidem, fatui, surdi, muti, ignotae linguae, indurati, inimicitiis et odio impliciti, moribundi, pudibundi, pusillanimes, desperabundi, restitutioni obnoxii, scrupulosi, tentati etc.
CAPUT I.
De confessario hominis constituti in occasione proxima graviter peccandi et consuetudinarii.
QUAESTIO I.
Quid et quotuplex sit occasio peccandi et quomodo differat a periculo.
Occasio peccandi et periculum. — Occasio remota aut proxima, continua, aut non continua, necessaria aut libera seu voluntaria.
168. Resp. I. Occasio peccandi est circumstantia extrinseca, alliciens ad peccatum, ut cohabitatio, conversatio cum malis, choreae, tripudia cum feminis, officium, negotiatio etc.