Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 243

Periculum peccandi est omne id, quod sive in homine sive extra ipsum inclinat ad peccatum. Unde omnis occasio peccandi est aliquod periculum seu leve seu grave peccandi, non tamen omne periculum peccandi est peccandi occasio. Nam qui contraxit consuetudinem mollitiei, est in periculo peccandi etiam dum solus est, non est tamen in occasione.

2. Occasio peccandi alia est remota, quae habet quidem vim aliquam alliciendi ad peccatum, raro tamen illud post se trahit; haec dicitur etiam periculum remotum peccandi. Alia est occasio proxima, quae frequenter coniungitur cum peccato; haec dicitur etiam periculum peccati proximum.

3. Alia est occasio proxima per se, seu absolute et intrinsece talis, alia per accidens et respective talis. Proxima per se et absolute talis est, quae ob intrinsecam suam vim movendi respectu omnium frequenter cum peccato coniungitur, ut aspectus fixus rei valde turpis, habitatio cum concubina. Per accidens talis est, in qua non omnes passim, sed hic homo determinatus ex inclinatione vel fragilitate sibi propria et singulari frequenter labitur, ut esse potest exceptio confessionis mulierum pro certo confessario, colloquium cum puella pro certo iuvene. Male ab aliquibus dicitur universaliter occasio proxima, in qua quis frequentius peccat, quam non peccat, aut in qua fere semper peccat. Nam licet illa sit vere occasio proxima, tamen potest esse proxima, etsi non peccet frequentius quam non peccet; qui enim ter in septimana peccat cum persona, quacum cohabitat, est vere in occasione proxima, nec tamen intra septem dies saepius peccat, quam non peccat. Immo in occasione proxima esse potest, qui numquam ante peccavit; v. gr. qui non assuetus vino vinum generosum cum aliis certando biberet, esset in occasione proxima se inebriandi, etsi se numquam inebriasset. *Revera ad constituendam occasionem proximam sufficit grave periculum peccandi temere initum: quod periculum exsistere