Neo-Confessarius
p. 244
non ex sola experientia lapsuum, sed etiam ex gravi tentatione, quae creetur, satis constat. Rem autem aliquam gravem tentationem creare potest sciri ex rei natura sine ulla experientia; etiam sciri potest ex experientia inculpabili, quando quis aliquam rem vitare non potuit, tentationem expertus per orationem et Dei gratiam vicit. In quo casu res ista non evasit occasio formaliter proxima; evadet autem, ideoque subire eam non licet, si idem ipse denuo sine gravi causa et sine cautela se ei committere vellet (cf. Lehmkuhl, Theol. mor. II 617).*
4. Occasio proxima alia est interrupta , in qua solum quis per intervalla versatur, ut frequentatio chorearum, tabernae, puellarum; alia continua, in qua quis semper versatur sine interruptione, ut retentio alienae pecuniae, beneficii simoniace accepti, habitatio cum concubina: quae constituuntur quidem per peccatum actuale, sunt tamen occasio saepe renovandi voluntatem peccaminosam.
5. Occasio proxima alia est voluntaria, quae physice et moraliter seu per vires naturae et sine alio peccato vel gravi difficultate vitari potest; alia involuntaria, quae physice vel moraliter vitari non potest. Physice involuntaria dicitur, quam quis per vires naturae vitare non potest; talis esset, si quis detineretur cum concubina in carcere vel in navi in mari. Moraliter absolute involuntaria est, quam quis vitare non potest sine peccato; talis potest alicui esse officium, quod sine peccato ante certum tempus deponere non potest. Moraliter involuntaria secundum quid est, quam quis sine valde gravi difficultate vel damno non potest vitare; talis posset alicui esse munus advocati, consiliarii, chirurgi, quod quis sine damno valde gravi non posset deserere. Quantum autem debeat esse damnum, ut occasio censeatur moraliter involuntaria, non potest una regula definiri, quia pendet ex variis circumstantiis, quae confessario ponderanda sunt. Universim
Vocatur etiam «non in esse», continua vero «in esse».