Neo-Confessarius
p. 11
vel proximum gravius laederet. Demum, si poenitens, in praesenti non dispositus ad suscipiendam cum fructu instructionem, speratur dispositus fore alio tempore, differenda esset instructio, dicique illi posset: Cave peccata, ceterum operari poteris, quod licitum tibi dictabit conscientia; erit alias occasio tibi uberius loquendi. Ratio horum omnium est, quia lumen naturae dictat et offensam Dei esse vitandam, ubi potest, et non esse facienda bona vel malum minus avertendum, si inde praevideantur secutura graviora; hoc enim non esset consulere honori Dei et saluti animarum, sed magis officere.
8. Resp. IV. Excitandi sunt poenitentes ad agendam vitam christianam, secundum suam quisque capacitatem et dispositionem. Convenit adhortari omnes, 1. ut ante omnia pugnent contra peccatum suum maxime scandalosum et periculosum, radicem aliorum, seu in quod frequentior est lapsus, quod magis officit profectui, magis animam inquietat: si quid contra eveniat, eius emendationem mane et vespere proponant, frequenter eliciant actus contritionis, implorent a Deo frequens auxilium, suam infirmitatem et inconstantiam confitentes; 2. ut operibus suis mane praefigant rectam Deo placendi intentionem, hanc per diem quandoque renovent, praesertim ante actiones nobiliores aut graviores; 3. ad pulsum horologii vel saepius per diem meminerint praesentis Dei, eum adorando, laudando, amando, pro beneficiis gratias agendo, in eum confidendo. 4. Utile etiam quandoque erit suam vitam conferre cum vita Christi, eumque exemplar proponere in actionibus suis, in prosperis et adversis. Sic Beatus Petrus Faber, primus sancti P. Ignatii socius, quendam ex primatibus Hispaniae, qui ab eo instructionem quandam petierat, admonuit, ut haec pauca secum perpenderet: «Christus vixit in summa inopia, et ego vivo in summa opulentia; Christus in fame et siti, et ego in exquisitis cupediis; Christus nudus, et ego pretiose vestitus; Christus in doloribus, et ego in deliciis.» Atque haec apud eum tantum valuerunt, ut