Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 245

dici potest damnum esse debere tam grave, ut id subire communiter superet vires humanas, ut si vita exponenda esset evidenti periculo, si familia honesta esset ad mendicitatem redigenda, si viro honorato infamia valde gravis esset subeunda, si filiusfamilias deberet invito patre deserere domum paternam.

Quae dixi de occasione proxima, conveniunt quoque periculo proximo saltem plerumque; nam illud occasionem proximam cum circumstantia externa constituit, estque aliud vitabile, aliud physice vel moraliter inevitabile; aliud proximum respectu omnium, aliud respectu unius proximum, respectu alterius remotum etc. Periculum proximum aliud est formale, quod vim suam ad frequentem lapsum inducendi retinet hic et nunc, etiam considerato subiecto; aliud materiale, quod per se quidem vim illam retinet, ob specialem tamen subiecti dispositionem non solet cum peccato coniungi aut merito creditur fore, ut non coniungatur, et hoc etiam dicitur formale respective remotum. Formale proximum aliud est per se, aliud per accidens tale, uti dixi de occasione. Quod, si merito iudicetur peccatum certo ex illo secuturum, dicitur formale proximum certum; si autem ob rationem gravem quidem, attamen incertam, futurum putetur, dicitur periculum formale probabile. Si quis citra motivum prudens timeat vel suspicetur se lapsurum, periculum erit leve. Gobat pro praxi putat, ei qui scit se, si decies adeat periculum, v. gr. consortium, lapsurum septies vel octies, periculum esse moraliter certum; si autem ter vel quater, censet periculum esse tantum probabile; leve vero, si numquam cadat vel forte semel aut raro et veluti casu. Porro, quot lapsus requirantur, ut quis in occasione certa censeatur frequenter labi, varie aestimandum est secundum dicenda n. 175. Quidam merito censent frequentem esse lapsum, si contingat fere ad singulas occasiones recurrentes.

Opp. mor. tract. 7, n. 527.