Neo-Confessarius
p. 246
QUAESTIO II.
Quomodo procedendum sit confessario cum constitutis in occasione peccandi proxima.
Non est neganda absolutio propter occasionem remotam, aut occasionem inevitabilem; neganda est ei, qui non vult deserere occasionem proximam facile vitabilem, sive continuam sive non continuam. — Difficultas est, quousque tolerari possit occasio difficulter evitabilis.
169. Resp. I. Propterea, quod quis versatur in occasione peccandi remota, non est ei neganda absolutio; quia exsistens in ea potest sufficienter esse dispositus, etsi eam nolit deserere, cum vim ad peccata movendi facile superare possit is, qui velit uti gratiis ordinariis. Sic nemo dicit eum dispositum esse non posse, qui non vult deserere mercaturam, militiam, amovere divitias, paupertatem, morbum, sanitatem, quae sunt occasiones peccandi remotae. Immo, cum in nullo statu tales occasiones desint, deberent omnes e mundo exire, ut loquitur Apostolus (I Cor 5, 10), si tales occasiones necessario removendae essent.
170. Resp. II. Neque neganda absolutio poenitenti propterea, quod versetur in occasione proxima, quam vel physice vel sine peccato deserere vel vitare non potest, modo sit dispositus paratusque uti mediis ad cavendum relapsum praescriptis. Ratio est, quia permansio in tali occasione ipsi imputari non potest ad culpam; nemo enim obligatur ad aliquid, quod physice vel sine peccato praestare non potest. Quodsi emendatio sequatur, poterit deinceps absolvi; si autem illa post unam alteramve confessionem non appareat, differenda est absolutio, donec appareat emendatio saltem notabilis, tum ut poenitens maiorem concipiat horrorem peccati conatumque maiorem adhibeat, tum ut amoveat fundatum dubium de serio proposito. Excipe, nisi adessent specialia signa doloris, aut necessitas aliud exigeret.
171. Resp. III. Non est absolvendus poenitens, qui physice et facile potest occasionem proximam continuam mortaliter peccandi deserere neque vult, etsi dicat, se habere pro-