Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 247

positum firmissimum non amplius peccandi. Est communissima et certa sententia. Ratio est, quia talis propositum non habet neque, dum manet in ista occasione, habere potest; velle enim manere in tali occasione est velle peccatum, cum sit cum frequenti relapsu coniuncta et sine gravi incommodo vitari possit. Unde Innocent. XI damnavit hanc thesin 61 : «Potest aliquando absolvi, qui in proxima peccandi occasione versatur, quam potest et non vult omittere; quin immo directe et ex proposito quaerit aut ei se ingerit.» Damnatur autem haec propositio, ut recte Cardenas dicit in 2 Crisi diss. 40, c. 5, a. 4, n. 114, divisim ita, ut eius contradictoria sit: nec potest aliquando absolvi, qui in occasione proxima peccandi versatur etc., nec qui directe eam quaerit aut illi se ingerit: quia particulae quin immo exprimunt casum magis dubium. 172. Resp. IV. Absolvendus quoque non est, qui non vult vitare occasionem proximam interruptam graviter peccandi, v. gr. choreas, tripudia, consortia, in quibus frequenter peccat graviter. Ratio est, quia, cum sciat suam fragilitatem periculumque proximum, si hoc vitare nolit, propositum requisitum non habet. Quodsi serio promittat se vitare velle talem occasionem, potest prima vel secunda vice, qua peccata ista confitetur, absolvi, quia facilius praesumi potest propositum efficax, cum hic actu non sit in occasione proxima; secus de eo, qui est in continua occasione; hic enim, licet forte affectu illam deserat, non tamen deserit effectu, estque ei periculum relabendi semper praesens. Quodsi ille semel atque iterum, sive eidem sive diverso confessario, fidem fregerit, ac tertio emendationem promittat, differenda est absolutio, usque dum emendatio appareat, quia, cum ab illa occasione abesse facile possit neque eam vitet, ei qui fidem iam aliquoties non servavit, credi ultra non potest. Excipe, nisi circumstantiae sint mutatae, vel occasio talis, ut confessarius prudenter sperare possit poenitentem per media specialia, hactenus ei non suggesta, ex occasione proxima facturum esse remotam.