Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 248

173. Resp. V. Si quis occasionem proximam continuam, quae sine peccato et gravi incommodo et nunc et ante evitari poterat ideoque plene voluntaria est, non deseruit, plerumque absolvendus non est, nisi eam prius deserat, etsi promittat, se eam deinceps deserturum. Ita S. Carolus Borromaeus (p. 3 instr. pastoralis). Et ratio est, quia, cum poenitens eam facile deserere potuerit neque deseruerit, suspectum est eius propositum, exponiturque periculo proximo relabendi eamque non deserendi, nisi timor negandae absolutionis retrahat. Unde sequitur, quod absolvendus non sit possidens beneficium simoniace obtentum, nisi aut dimiserit illud, aut suum fecerit, aut in eo iam sit, ut fiat ipsius; nec, qui facile potuit modoque potest reparare gravem iniuriam proximo illatam in bonis fortunae, fama, honore etc. et non reparavit; neque concubinarius, nisi concubinam dimiserit a se, etsi ploret et promittat, se, ubi domum redierit, statim dimissurum, saltem si id alias promisit et fidem fefellit: quia sola praesentia mulieris apta est, quae cor hominis libidinosi immutet, adeoque nec ipse sibi credere potest, praesertim cum amor naturalis et non malus, si nimium excrescere sinatur, quosdam ita occupet, ut persona amata continuo observetur animo et is quodammodo fascinetur. Unde recte dixit S. Franciscus Xaverius (Epist. 1): cum hominibus eiusmodi, tam promptis et liberalibus ad obligandam fidem quam ad exsolvendam tardis et segnibus, cum arrha transigendum esse; id est, datam fidem facto firmandam ab illis esse. Nec ante credendum lacrimis, ait S. Thomas a Villanova (serm. 6 post Dominicam quartam Quadrag.), sed firmiter tenendum, vix aut ne vix unum ex iis, qui mulierculae cohabitanti aliquoties mortifere adhaeserint, licet res turpis necdum abierit in consuetudinem aut occasionem proximam, emendatum iri, nisi per separationem; quia peccati et delectationis memoria, obiecti praesentia, propensio in talia insensibiliter cor eiusmodi hominis emolliunt. — Dixi tamen: «plerumque»; nam possunt eae esse