Neo-Confessarius
p. 249
circumstantiae, in quibus absolutio sit impertienda, v. gr. si † de poenitentis dispositione iuste dubitari nequeat (can. 886) †, vel si poenitens esset in articulo mortis vel evidenti eius periculo, nec posset hic et nunc occasionem removere vel deserere, paratus tamen ad id quam primum faciendum, quia credibile est, adesse serium propositum occasionis amovendae. Quodsi occasio esset cohabitans mulier et poenitens crederetur non statim moriturus, obligandus esset, non quidem ut, si sine gravi infamia vel scandalo fieri non posset, statim eam expelleret, sed ut eam v. gr. aliquam pro se peregrinationem suscipere iuberet, atque ita aspectus et tentationes vitarentur. Dein si poenitens ignorasset peccatum esse manere in occasione aut hanc putasset non esse proximam aut saltem non esse obligationem illam tam cito tollendi, in hoc casu posset prima vice absolvi. Si autem vellet altera vice absolvi, nondum sublata occasione, audiendus non esset. Putant quoque Lugo , alii, posse semel absolvi eum, qui videatur ex audita concione vel ferventi exhortatione confessarii singulariter dispositus statuatque occasionem statim tollere, quia censetur amplius non velle illam retinere.
174. Resp. VI. Absolvendus est exsistens in occasione proxima, quam moraliter vitare non potest, videlicet cui alias subeunda esset gravis infamia vel damnum grave temporale aut spirituale, modo prudenter iudicetur eum habere dolorem seriumque propositum adhibendi omnia media ad periculum formale destruendum necessaria. Ratio est, quia, si possit velitque ex occasione proxima facere remotam paratusque sit praestare, quae moraliter potest, prudenter creditur esse dispositus, fieretque illi iniuria, si cogeretur in tali casu occasionem deserere statim. Ita, si filius cogeretur discedere ex paterna domo; si parochus vel chirurgus officium, quod illis esset proxima peccandi occasio, abdicare statim iuberentur, quamquam serio vellent facere occasionem remo-
De sacr. Poenit. disp. 14, n. 151.