Neo-Confessarius
p. 250
tam. Ratio est, quia occasio de se non est peccatum et, ut sumitur, poenitens paratus est vim eius allicientem ad peccatum enervare. Attamen si occasio esset talis, ut manente illa sperari emendatio non posset, aut spes nulla esset, remedia esse profutura, & et si proinde poenitens de bona sua dispositione sibi ipse illudere videretur, eius assertioni credendum non esset et & ne prima quidem vice absolvi posset, nisi prius eam deseruisset, quia velle manere in tali occasione est velle peccatum, valetque tunc illud Christi Mt 18, 9: «Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te», id est, abscinde occasionem illam, etsi esset tibi res cara ut oculus etc.; ac illud Mt 10, 37: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.» Similiter ei, qui adhibitis mediis aeque frequenter relabitur in illa occasione, differenda est absolutio, donec emendatio appareat, nisi forte nunc aliis mediis videatur iuvari posse aut alia adsint signa sinceri doloris et propositi. Si autem per media relapsus rarus aut multo rarior reddatur serioque poenitens cooperatus divinae gratiae videatur, absolvi potest. Dixi in responsione: «vel damnum valde grave subeundum esset». Nam non lucrum acquirendum, sed damnum incurrendum facit moralem vitandae occasionis proximae impossibilitatem, quae requiritur, ut permanere in tali occasione liceat, id quod constat ex damnatis propositionibus. Alexander VII enim damnavit hanc propositionem 41 : «Non est obligandus concubinarius ad eiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo regalo, dum, deficiente illa, nimis aegre vitam ageret et aliae epulae taedio magno concubinarium afficerent et alia famula nimis difficile inveniretur.» Innocentius autem XI hanc 62 proscripsit: «Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis aut honesta non fugiendi occurrit.»
Ex dictis constat, magna prudentia opus esse confessario in praesenti materia, ut ex circumstantiis discernat, utrum