Neo-Confessarius
p. 251
certa quaedam occasio moraliter vitari non possit, ideoque talis sit, ut poenitens in ea, saltem aliquo tempore, possit relinqui et interim aliquoties absolvi, an talis, ut ne semel quidem absolvi possit, nisi eam deserat. Prudenter monet P. Paulus Segneri in Instruct. confess., ut attendat confessarius, si poenitens cogeretur subire grave malum pro evitanda occasione peccandi, utrum non plura ex eo peccata sint secutura, vel utrum non facilius sit ei persuadere, ut media efficacia adhibeat et emendet, quam ut deserat occasionem, eo quod periculum formale numquam sit inevitabile.
QUAESTIO III.
Quis dicendus sit consuetudinarius et recidivus.
175. Resp. Consuetudinarius dicitur, qui ex inclinatione vel habitu per actus frequentes in certa specie peccati, v. gr. blasphemiae, periurii, imprecationis, luxuriae, contracto saepe relabitur in certum peccatum. Cum consuetudinario multi confundunt recidivum, quem dicunt illum, qui iteratis aliquoties confessionibus post singulas confessiones in eadem peccata reincidit. Verum in rigore idem non est; etsi enim omnis consuetudinarius sit recidivus, non tamen viceversa. Nam qui semel relapsus est in peccatum ante remissum, vere recidivus est, non tamen consuetudinarius: sicut etiam relapsus in occasione proxima potest nondum esse consuetudinarius. *At quando theologi agunt speciatim de recidivis ut de iis, qui specialem creent difficultatem confessario, non illi intelliguntur, qui semel relapsi sint in peccatum sincera confessione deletum, sed qui relabi soleant vel saepius sint relapsi. *Quae autem frequentia relapsuum requiratur, ut aliquis dicatur consuetudinarius et tractandus sit ut talis, non una regula, ut dixi de occasione proxima, definiendum est, sed attendendum ad naturam et circumstantias peccati, ad tempus modumque committendi peccata. Nam sicut peccata, quae ore vel cogitatione fiunt, facilius committuntur, sic