Neo-Confessarius
p. 252
maior in iis requiritur numerus ad frequentiam ex consuetudine. Dein ad consuetudinem requiruntur relapsus per notabile tempus; neque enim, qui per unam tantum hebdomadam vel mensem frequenter est relapsus, is consuetudinarius dicitur; neque relapsus, qui censentur frequentes respectu octidui, censentur frequentes respectu aliquot mensium. Sic certum peccatum sacpe censetur in septimana committi, si ter quaterve per septimanam recurrat: non vero, si toties per mensem, censetur frequens relapsus in mense. Similiter, qui duodecies in mense peccaret peccato mollitiei, censeretur frequenter in mense peccasse, non tamen, si toties intra annum, dicendus esset frequenter in anno peccasse, ita ut haberetur pro consuetudinario; si singulis autem septimanis per annum vel per aliquot annos sic semel peccavit, habendus est pro consuetudinario et frequenter relapso; relapsus enim sunt quinquaginta duo intra annum. Denique peccata minus deliberata vel ex communi fragilitate facile committi solita maiorem numerum requirunt, ut quis dicatur consuetudinarius.
QUAESTIO IV.
Quomodo practice procedendum cum consuetudinario extra occasionem proximam.
Consuetudinarius absolvendus est, si rite est dispositus. — Signa dispositionis. — Regulae absolutionis dandae, denegandae, differendae. — Consuetudinarius examinandus est de relapsu; si serio dolet, pusillanimus erigendus, excitandus incuriosus. — Agendi modus cum eo, qui in compluribus vitiis est consuetudinarius.
176. Resp. I. Regulariter danda est absolutio consuetudinario extra occasionem proximam, quando prudenter iudicatur eum adferre dispositionem requisitam aut ad illam per exhortationem et industriam confessarii iam adductum esse; nisi ad tempus differri suadeat aut exigat illius utilitas, inconstantia vel aliqua necessitas etc. Ratio est, quia per confessionem acquisivit ius ad absolutionem; ergo illi danda est, aut modo, aut saltem post tempus aliquod, si ut paulum differatur causa