Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 253

iusta suadeat vel exigat. Dixi: «si prudenter iudicatur». Nam si iudicium prudens formari non possit de requisita dispositione, per se loquendo absolutio aut neganda aut differenda est. Vide dicta n. 34.

177. Petes: Ex quibus indiciis prudens illud iudicium formari possit?

Indicia dispositionis seu sinceri doloris et efficacis propositi futurae emendationis sunt fere haec: 1. Suspiria, gemitus, lacrimae sincerae . 2. Si poenitens longum et difficile iter proprio motu confessionis gratia susceperit. 3. Si peccatum, alias celatum, magno cum rubore confitetur. 4. Si aliquo tempore a peccato abstinuit intuitu confessionis faciendae cum fructu. 5. Si ieiunavit, certas preces quotidie persolvit ad confessionem rite instituendam et veniam impetrandam etc. 6. Si maiorem conatum se emendandi adhibuit, si rarius vel difficilius ab ultima confessione intra tempus priori simile relapsus est; si sibi vim intulit contra tentationem. 7. Si circumstantias et illecebras peccatorum removit, v. gr. novum vitae genus est amplexus, certam societatem periculosam vitavit; si quid evenit, quod specialem metum incussit. 8. Si remedia contra relapsum praescripta cum fructu adhibuit; si de industria ad confessarium venit, a quo efficaciora putabat media praescribi. 9. Si se offert ad priora media serio et studiosius adhibenda, difficiliora libenter admittit, iniurias ultro condonat; si desiderat complices peccati converti et vult ad id cooperari. 10. Si optat pati ad satisfaciendum Deo offenso vel gaudet se a Deo puniri, aut approbat iustam Dei vindictam. Ex his deduco sequentes regulas pro praxi:

178. Regula prima. Absolvi potest consuetudinarius, immo ordinarie etiam debet, nisi aliud circumstantiae suadeant, non solum qui media praescripta adhibuit contra peccata consuetudinis iam ante accusatae et numerum imminuit, sed etiam is,

Cavendum tamen est, ne confessarius in mulieribus vel etiam in viris mollis ingenii lacrimis nimis fidat.