Neo-Confessarius
p. 254
qui prima vice consuetudinem suam confitetur et iam iudicatur prudenter esse dispositus vultuque media proposita ad emendationem utilia vel necessaria adhibere. Ratio patet ex dictis. Neque necesse est, ut confessarius iudicet poenitentem numquam esse relapsurum; sed satis est, ut prudenter possit iudicare eum verum dolorem propositumque habere et spem facere emendationis; in his enim consistit sincera plenaque conversio. Unde etiam si quis medicinales poenitentias non subierit, eo quod a confessario ipsi numquam sint praescriptae, nunc autem paratus sit eas subire et media praescribenda adhibere et spem faciat emendationis, absolvi potest.
Regula secunda. Neganda consuetudinario absolutio est:
1. Si non vult serio adlaborare, ut vincat consuetudinem, quia peccata sunt adhuc ipsi voluntaria in causa. 2. Si media praescripta neglexit, quae scivit necessaria non adhibuit ad vincendam consuetudinem, nec modo signa dat extraordinaria doloris et propositi, nec serio dicat se iam esse paratum ad adhibenda media difficiliora. Ratio est, quia adest iusta causa dubitandi de dispositione et saepe tales promittunt magna ex timore negandae absolutionis, sed se et confessarium decipiunt. Unde saltem ad tempus neganda absolutio, ut discat melius apprehendere mediorum necessitatem. 3. Idem faciendum ob rationem datam, si post singulas confessiones frequenter deliberate relapsus est, ducto initio a prima peccandi occasione se illi offerente. Excipe, nisi nunc alia adsint signa ex praedictis.
Regula tertia. Differenda est absolutio: 1. si ob frequentiam relapsuum confessarius prudenter iudicare non possit poenitentem esse rite dispositum, etsi is dicat se dolorem et propositum habere. Ratio est, quia confessarius, utpote iudex, debet prudenter iudicare reum esse capacem absolutionis, alias abutitur sua potestate; at est praesumptio contra poenitentem, ubi non sunt indicia ad iudicium prudens formandum sufficientia, cum ipse fidem saepe datam fefellerit. Latent quoque in consuetudinariis pravi habitus, inclinationes et pravi