Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 12

paulo post lauto adhibitus convivio, uno ex quatuor punctis animum subeunte, in lacrimas effusus, a mensa discedere, solitudinem quaerere, in qua liberius sibi Deoque vacaret, coactus fuerit. Iuvat quoque ex vita Sancti, cuius festum colitur, aliquid desumere, quod imitandum poenitentibus proponatur. De his plura infra.

9. Resp. V. Admonitio talis sit plerumque, ut non potius videatur reprehensio, maxime si poenitentes sint seniores vel magnae auctoritatis, aut timidiores vel pusillanimes vel genii exulcerati; hi enim vel abicient facile animum aut exasperabuntur et reprehensionem vix sine impatientia et contemptu excipient. Hinc confessarius in reprehensionibus sit potius parcus quam prolixus, benignus magis quam severus; gravior tamen quandoque potest aut debet adhiberi admonitio illis, qui sunt naturae durioris, parum de salute solliciti, praesertim si benigna admonitio fructum non habuit, modo fiat post exposita peccata, sitque talis, ut poenitens intelligat admonitionem procedere ex amore salutis ipsius.

CAPUT V.

Quomodo poenitentes ad dolorem et propositum disponendi.

Signa doloris. — Quibus quae motiva doloris proponenda; poenae peccati, eius turpitudines multae atque diversae; Dei maxima et innumera beneficia; eius bonitas summa.

10. Resp. I. Etsi plerique poenitentes, maxime pueri, rudes, et magni peccatores, excitandi sint a confessario ad dolorem supernaturalem seriumque propositum, attamen, quando adsunt signa eorum sufficientia, ad id non tenentur confessarii. Signa autem sunt sequentia: Primum, si poenitens dicat: Post commissum peccatum statim dolui, vel: multum mecum sum luctatus, ut hoc peccatum confiterer, vel: ah! sum miser et magnus peccator. Secundum, si in initio se accuset de gravioribus aut de omissis voluntarie antehac in confessione, vel