Neo-Confessarius
p. 255
affectus, quae experirentur, si se coram Deo examinarent et conscientiam suam consulerent, v. gr. utrum, si occurrerent ordinariae occasiones et illecebrae, non essent parati agere et negligentes esse ut ante, redire ad priora consortia et pericula. Inde languida et inefficacia saepe sunt eorum proposita, quorum voluntas non avertitur a peccatis ita, ut, si nunc adesset occasio ista repetendi, nulla ratione admitterent in iis complacentiam desideriumve eorum; talis autem voluntas requiritur ad propositum. 2. Si confessarius iudicet absolutionem ante nimis facile datam ansam dedisse relapsibus, ut proinde nulla sit spes cmendationis, si iterum statim detur: absolutio, ⁊ si poenitens facile consentiat ⁊, differenda est, etsi confessarius prudenter iudicet poenitentem hic et nunc esse dispositum. Ratio est, quia ad confessarium, utpote medicum, pertinet non solum vulnera curare praesentia, sed etiam media praeservativa a relapsu adhibere. Nam medici est providere infirmo, praesertim ubi agitur simul causa tertii, uti hic agitur causa Dei et Domini nostri, maiusque bonum est ad breve tempus carere gratia (eam tamen poenitens per contritionem acquirere potest) cum spe eam habendi deinceps perseveranter, quam statim eam accipere cum praesenti periculo illam paulo post iterum amittendi. Experientia enim constat, brevem dilationem absolutionis multum conferre ad emendationem consuetudinarii, quia ei aperit oculos, ut cum confusione videat animae suae pericula gratiaeque divinae det locum iuxta illud Ps 82, 17: «Imple facies eorum ignominia; et quaerent nomen tuum, Domine.»
179. Resp. II. Si alias tibi non confessus, prima vice tibi confiteatur suos relapsus in idem mortale peccatum, interroga, quandonam ultimo sit confessus. Si spectato tempore secundum dicta n. 175 relapsus videatur frequens, interroga, an ante
Quae hic adiecta erant de differenda absolutione pro casu, quod confessarius iudicet, absolutionem antea nimis facile datam ansam dedisse relapsibus, mutanda erant ad mentem can. 886.