Neo-Confessarius
p. 256
illud tempus frequenter sit lapsus in idem peccatum, an aliquo tempore abstinuerit, media adhibuerit, numerum imminuerit etc., et facile patebit, quid agendum sit secundum dicta. Duo confessario interim sollicite cavenda sunt: unum, ne sit nimis rigidus; alterum, ne sit nimis facilis et de mediis efficacibus parum sollicitus. Rigor enim nimius poenitentes in desperationem agit; terrendi sunt, sed etiam animandi, proponendo pericula et poenas ex una parte, ex altera parte paratum Dei auxilium et desiderium, ut peccator ad ipsum revertatur. Languida autem benignitas et nimis facile consuetudinariis impensa absolutio causa est, cur pluribus annis insordescant in consuetudine sive se polluendi, sive blasphemandi, maledicendi, iurandi, exsecrandi etc. «Unum», inquiunt Patres Concilii Lateranensis, «est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa scilicet poenitentia; idcirco confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipiant et in infernum pertrahi patiantur.» Hactenus Patres. Verendum sane est, ne in confessarios, qui iniuncta levi poenitentia consuetudinarios absolvunt vix monitos, dimittunt mediis nullis munitos, aliquando cadat illud ad Achab dictum 3 Reg 20, 42: «Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima eius.» Quae autem media sint praescribenda, quae poenitentiae iniungendae, dixi n. 18, 38 et a n. 56. Item dicetur n. 188. Ceterum consuetudinario in materia luxuriae imprimis necessarium est, ut frequenter confiteatur et quoad fieri potest eidem prudenti, docto et bene experto
Certe si quis detrectat implere aliquid, quod implere sub gravi tenetur, ille non potest absolvi. — Si autem agitur de iis, qui propter relapsum non ex occasione continua oriundum vel alia ex causa videntur dubiam praebere dispositionem, cum ipsi tamen se satis dispositos esse putent: eos aliquando potius sub conditione absolvere quam non absolutos dimittere seu differre nostris imprimis temporibus consultum esse potest, eo quod iure timeatur, ne semel sine absolutione dimissi abalienentur plane a sacramentis. Semper tamen conandum est, ut monitis confessarii melius disponantur et ferventius voluntatem se emendandi concipiant mediaque opportuna discant adhibere. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. II 628. *