Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 257

confessario, cuius consilia sequatur, ad quem statim post lapsum recurrat, aut si nequeat, ut vindictam de se sumat etc. Nemo, inquit Cardinalis Toletus , loquens de consuetudinario molli, sibi promittat emendationem, nisi per miraculum vel rarissimum privilegium, sine frequentissima confessione. Unde, si talis raro confiteatur vel si animadvertatur eum currere de uno ad alium, merito dubitari potest de eius dispositione, quia negligit medium utilissimum et fere unicum, si tamen de hoc monitus erat.

180. Resp. III. Si consuetudinarius suam consuetudinem prima vice confiteatur, in eoque appareat genuinus dolor et ideo videatur statim omnino absolvendus, caveat confessarius, ne dolorem sistat et animum poenitentis a foeditate peccatorum suorum consideranda ad motiva dumtaxat fiduciae in Deum intempestive abducat; hoc enim esset operationem Spiritus Sancti impedire. Deinde advertat, utrum dolor oriatur ex clara divinae bonitatis cognitione, qui solet cum dulcedine esse coniunctus ob incohatam veri boni per amorem possessionem, an vero ex horrifico aspectu scelerum sitque totus felle permixtus. Si primum, doceat blanditias illas suscipere cum humili confusione, ut facturus esset reus laesae maiestatis, si a rege loco supplicii specialibus favoribus augeretur; atque moneat poenitentem, ut sancto rubore suffusus se intra se ipsum recondat, indignum se reputans favoribus et deliciis filiorum Dei. Si alterum, doceat oculos quidem in sua scelera generatim (in specie enim recordari, praesertim in materia luxuriae, non expedit) ad tempus conicere, ita tamen, ut per intervalla ad abyssum misericordiae divinae meritaque Christi animum reflectat; sic enim et confusio et fiducia excitatur, quae principium est fortitudinis. Quodsi emendata iam consuetudine videatur pertristes animo volvere cogitationes, magis trahendus erit ad fiduciam atque monendus, ut, ubi memor peccatorum tristetur aut etiam lacrimas fundat, statim dolorem

Summa casuum consc. l. 5, c. 13.

RRUTER-LEHMKUHL, Neo-confessarius.