Neo-Confessarius
p. 258
in Deum dirigat, dolendo ob eius bonitatem offensam, statutaque offensas compensare et dein tranquillum gerat animum. Fieri enim potest, ut dolor ex dispositione naturae proveniat potius quam ex gratia; neque peccata perpetuo sunt animo versanda, etsi salutare sit, eorum quandoque recordari in genere.
181. Resp. IV. Si poenitens consuetudinarius videatur pusillanimis et turbati animi, eo quod parum proficiat, non multum terrendus est, sed laudandus, si quid emendaverit, atque spes est facienda plenae per Dei gratiam emendationis, quae eo faciliora reddet omnia, quo saepius atque generosius ipse se vicerit. Tali necessaria est magnitudo animi, spes magna victoriae et perseverantia. Si quis millies cadat, millies resurgat et pugnam innovet. Deo maior est gloria, magnum reducere peccatorem quam minorem. Si videatur sibi nihil proficere, non ideo nihil proficit. Horologii solaris umbra crescit, neque tamen id advertimus; segetes crescunt, neque eas videmus crescere; sic virtus crescit, etsi non notetur statim augmentum, notatur tamen post tempus. Si autem poenitens non pusillanimis, sed minus sollicitus sit de emendatione, terrendus est proponendo iudicia Dei, mortem, poenas, diaboli insidias et invidiam, abusum donorum Dei et concessi temporis ad operandam salutem etc.
182. Resp. V. Si advertatur consuetudinarium, solitum frequenter relabi in eadem peccata mortalia, post plures iam confessiones esse vere poenitentem et incipere se emendare, inducendus est ad confessionem generalem, quia prudens est timor, ne confessiones antecedentes plures fuerint invalidae ob defectum doloris et propositi, aliter tam diu in pessima consuetudine non mansisset.
183. Resp. VI. Si quis consuetudinarius sit in pluribus vitiis, specialis cura impendatur primo radici vel illis, quae magis scandalosa sunt; instituatur prius super his examen particulare. Sic unum post alterum expugnetur; nec umquam despondeat confessarius animum, multo minus repellat poenitentem tamquam incurabilem, sed pro eo oret. Si conatus