Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 259

fructum habet, ne extollatur; neve deiciatur, si non habeat; Dei enim opus est conversio animarum. Quodsi confessarius post longum conatum videat, nulla iuvare media, potest consuetudinario molli suadere matrimonium, si aetas ferat; aut quandoque statum religiosum, in quo rigida viget disciplina et rara est conversatio cum altero sexu, alias probro facile erit religioni. Status autem ecclesiasticus saecularis tali vix expediet, quia in eo isti vitio sunt fomenta sua et occasiones maiores ruinae; vix etiam expediet status sacerdotalis in ordine religioso apostolico.

184. Resp. VII. Si se emendans luxuriosus patiatur nocturnas pollutiones, ut contingere solet talibus, monendus est, ne terreatur, modo consensum ne praebeat, quia patitur ex naturae assuetudine, non agit. Videantur dicta n. 73.

QUAESTIO V.

Quid praeterea notandum circa consuetudinarium in blasphemando, iurando, imprecando mala.

185. Resp. I. Qui consuetudinem habet proferendi verba blasphema, tenetur sub peccato mortali serio conari ad eam tollendam. Quod si faciat et tamen labatur, potest excusari aliquando eo, quod verba illa ex impetu naturae effusa non sint voluntaria in se, neque in causa, quae retractata est proposito efficaci. Si vero non ita conatur, est in statu malo et consuetudinem seu negligentiam suam graviter malam debet confiteri; nisi igitur serio statuat tam consuetudinem tollere, neganda est illi absolutio. Non excusatur, qui puerum vel stultum vel ebrium inducit ad blasphemandum, quia, licet verba blasphema non retineant malitiam obiectivam respectu stulti proferentis, retinent tamen respectu inducentis ad illa, qui censetur illa proferre per alium, non secus ac si quis per organum talia proferret; multo minus, qui ore profert, excusatur. 186. Resp. II. Si quis se accusat de iuramentis: I. Interrogandus est, quibus verbis sit usus, praesertim si rudis sit. Nam saepe dicunt se iurasse, cum simpliciter aliquid gravius