Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 260

affirmarunt sine ulla intentione Deum vocandi in testem; ad iuramentum autem requiritur, ut Deus vocetur in testem, quod indicant haec verba: «Testor Deum; invoco Deum testem; sub iuramento meo tibi hoc faciam.» Multi tamen postremis his verbis non intendunt iurare, sed tantum gravius affirmare. Haec vero: «Deus novit; testabitur suo tempore; coram Deo loquor; Deus novit omnia; Deus videt meam conscientiam», nisi aliud constet ex circumstantiis, censentur tantum narrative, non vero invocative proferri. Nec iuramentum est, si quis dicat: «Tam verum est, quam hic sedeo, quam sol lucet; expono caput meum; amputentur mihi aures, nisi ita sit; per fidem meam, per conscientiam meam; vere, certe, in veritate, fide boni viri, boni christiani; sim nequam et fur, si ita non est.» Esset tamen iuramentum, si quis diceret: «Per fidem catholicam, per evangelium ita est»; quia censetur horum auctor invocari ut testis. Si quis dicit: «Tam verum est, quam evangelium, quam vere Christus est in venerabili Sacramento, quam vere Deus est», non videtur iuramentum esse, esset tamen blasphemia, si intenderet asserere aequalitatem veritatis vel credibilitatis; secus, si intenderet tantum dicere, hoc esse suo modo verum, sicut alterum verum est modo suo. Si quis aliquid affirmat per creaturas, quibus Deus specialiter indicatur, iuramentum censetur esse, ut si affirmet «per coelum, vel templum». Num affirmare per animam sit iuramentum, dubium esse ait Tamburini ; ex communi tamen usu censetur iuramentum, quia anima est clarissima Dei imago. Excusantur autem a mortali rudes saepe sic falso iurantes, quia, licet sciant id vocari iuramentum, tamen non intendunt Deum vocare in testem, neque apprehendunt nisi aliquam rationem mali in confuso idque non tanti momenti. Si quis dicat verba, quae non continent iuramentum, sed reipsa velit Deum vocare in testem, iurat secundum Lacroix l. 3, p. I, n. 258. Si autem nescit, quid

Decal. l. 2, c. I, § 3, n. 4.