Neo-Confessarius
p. 261
sit iurare, ut saepe nesciunt rudes, non iurat, etsi intendat verba proferre, ut faciunt alii, quia inefficaciter tantum voluit iurare, neque Deum vocat in testem, cum nesciverit se hoc facere. Unde rudes interrogandi quoque sunt, num intenderint Deum vocare in testem. — 2. Qui consuetudinem iurandi habere deprehenditur, examinandus est, num promiscue iuret, non attendendo, utrum verum an falsum sit. Si hanc consuetudinem habet, est in malo statu teneturque sub mortali eam consuetudinem tollere; si autem consuetudinem habet iurandi non falso, non peccat quidem per se loquendo nisi venialiter, etsi consuetudinem non retractaverit, est tamen talis consuetudo serio emendanda quia scandalosa est et periculo exponit falso etiam iurandi. Dixi: «per se loquendo», quia parents v. gr. posset ratione scandali peccare graviter, si liberi inde discerent promiscue iurare; aut si quis iuramento se obligaret ad faciendam rem graviter malam, aut si dubitans de veritate iuraret. Tria enim requiruntur ad iuramentum licitum: iusta causa, res iusta seu honesta, veritas saltem prudenter aestimata. Si primum solum deest, per se est veniale peccatum tantum. Si alterum deest, peccatum est veniale vel mortale iuxta communiorem opinionem , prout est res graviter aut leviter tantum mala, quae iuramento affirmatur facienda; quia irreverentia videtur gravis (de qua tamen aliqui dubitant, si res sit levis) se astringere interposita Dei auctoritate ad faciendam rem malam; secus, si quis peccatum v. gr. furtum factum sub iuramento simpliciter asserat neque denuo approbet. Si deest tertium, semper est peccatum mortale,
Verum nisi distinxeris, id universim teneri non potest. Nam si iuramento te obligare velis ad rem inhonestam, etsi venialiter tantum peccaminosam, quam peccaminosam esse scis, gravem infers Deo iniuriam, quasi Deus actione peccaminosa possit honorari; hinc graviter peccas. — Si vero non promissorium iuramentum sumis, sed assertorium, quo confirmes actionem peccaminosam, eamque reddas efficaciorem, v. gr. detractionem, graviter aut leviter peccas contra religionem propter iuramentum adiectum, prout detractio in se fuerit gravis aut levis. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. 1 560 et 561.*